4552. `Et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem':
quod significet rejectionem aeternam, constat ex significatione `abscondere' quod sit rejicere et sicut mortua sepelire; et ex significatione `sub quercu' quod sit in aeternum, nam quercus quia annosissima arbor, `cum sub illa reconderetur aliquid,(n) significabat perpetuum; et quoque significabat id quod perplexum esset, (c)ac insuper quod fallax et falsum, quoniam infimum naturalis respective est perplexum et fallax quatenus id ex sensualibus quae sunt corporis, ita ex fallaciis trahit suum scientificum et volupe; in specie enim per `quercum' significatur infimum naturalis, proinde in bono sensu vera et bona quae ibi, et {1} in opposito (t)mala et falsa quae ibi; [2] cum quoque removentur falsa apud hominem regeneratum, etiam ad infimum naturalis rejiciuntur; quapropter a visu interiore, cum homo judicio maturus et perspicax factus est, et imprimis quando intelligens et sapiens, illa apparent longius remota; vera enim apud {2} hominem: regeneratum, in intimo ejus (o)naturalis sunt juxta {3} bonum, (o)quod ibi est instar parvuli solis; vera quae (c)ab illis dependent, abinde distant secundum (t)gradus quasi consanguinitatis et affinitatis cum bono, fallacia vera {4} ad peripherias exteriores sunt, et falsa ad extimas rejecta (o)sunt;
haec apud hominem in perpetuum manent {5}, sed in illo ordine sunt quando homo se duci a Domino patitur, is enim ordo est ordo caelestis, nam ipsum caelum in tali est; at cum homo non patitur se duci a Domino, sed a malo {6}, tunc in opposito ordine sunt, in medio tunc est malum cum falsis ad peripherias rejecta sunt vera, et ad ultimas ipsissima vera Divina; hic ordo est infernalis, nam infernum in tali est; (o)extimae peripheriae sunt infima naturalis. [3] Quod `quercus' sint falsa quae infima naturalis, est quia in (t)Ecclesia Antiqua quando cultus externus repraesentativus regni Domini fuit, omnes arbores cujuscumque generis significabant aliquid spirituale aut caeleste; sicut `olea et inde oleum' illa quae amoris (o)caelestis sunt, `vitis et inde vinum' illa quae charitatis et ex hac fidei sunt; et praeterea reliquae arbores, sicut cedrus, ficus, populus, fagus, quercus; quae quid significarunt, passim in explicationibus ostensum est; exinde est quod in Verbo toties memorentur, et quoque in genere horti, luci et silvae, et quod in illis sub certis arboribus cultum suum habuerint sed quia cultus ille idololatricus factus est, et posteritas Jacobi apud quam repraesentativum Ecclesiae instauraretur, ad idololatrica prona erat et sic tot idola ibi poneret, ideo interdicebatur illis cultum habere in hortis et lucis, subque arboribus ibi, sed usque arbores suam significationem retinebant; inde nunc est quod non solum nobiliores arbores, sicut oleae, vites, cedri {7}, sed etiam populus, fagus, quercus, in Verbo ubi memorantur, significent, quaelibet sicut in Antiqua Ecclesia. [4] Quod `quercus' in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito falsa et mala, significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, in sensu interno intellectis {8}; ut apud Esaiam, Desertores Jehovae consumentur, quia pudefient a quercubus, quas desideravistis {9}:... et eritis sicut quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus, cui aquae non, i [28], 29, 30:
apud eundem, Dies Jehovae Zebaoth... super omnem elatum et humilem, et super omnes cedros Libani,... et super omnes quercus Bashanis, 11, 12, 13;
quod `dies Jehovae' non erit super cedros et quercus, quisque scire potest, sed {10} super illos qui significantur per illas: apud eundem, Qui format deum, exscindit sibi cedros, et accipit fagum et quercum, et firmat sibi in arboribus silvae, xliv 14:
[5] apud Ezechielem, Agnoscetis quod Ego Jehovah, cum fuerint confossi eorum in medio idolorum circa altaria eorum, super omni colle alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore viridi, et sub omni quercu implexa, loco ubi dederunt odorem quietationis omnibus idolis suis, vi 13;
fuerat etiam antiquis cultus super collibus et montibus, quia `colles et montes' significabant amorem caelestem, at cum cultus factus ab idololatris, ut hic, significant {11} amorem sui et mundi, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210; et sub arboribus, quia significabant secundum species suas, ut supra dictum; (o)sub quercu implexa hic ex falsis, quae infima naturalis, nam illa sunt in implexo, n. 2831: apud Hosheam, Super capitibus montium sacrificant, super collibus suffiunt, sub quercu, {1} populo, et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur, iv 13;
quod `scortari' sit falsificare vera, et `adulterari' sit pervertere bona, videatur n. 2466, 2729, 3399 apud Zachariam, Aperi Libane januas tuas, et comedat ignis cedros [tuas,... quia cecidit cedrus], quia magnifici vastati sunt;
ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva Bazaris, xi 1, 2. @1 ita in specie per quercum significatur in bono sensu vera et bona quae sunt infima naturalis,$ @2 i in naturali$ @3 ubi$ @4 i autem$ @5 remanent$ @6 tunc alio ordine sunt, et cum a malo$ @7 i et$ @8 Inde est quod quercus in Verbo ubi nominantur significent in genuino sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito sensu falsa et mala quae ibi$ @9 i et erubiscetis ab hortis quos elegistis:$ @10 i quod$ @11 et in opposito sensu$