Arcana Coelestia (Potts) n. 4577

Previous Number Next Number See English 

4577. `Et semini tuo post te dabo terram': quod significet Divinum Verum appropriatum, constat a significatione `seminis' quod sit verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940 {1}; in supremo autem sensu Divinum Verum, n. 3038; et a significatione `dare terram' quod sit appropriare bonum, de qua mox supra n. 4576;

ita per `semini tuo dare terram in sensu supremo significatur Divino Vero appropriare Divinum Bonum: quod autem sit Divinum Verum appropriatum, est quia Dominus quoad Humanum suum antequam glorificatus, fuit Divinum Verum {2}, inde Dominus de Se dicit quod sit Veritas,' Joh. xiv 6, et inde quoque vocatur `semen mulieris', Gen. iii 15, sed postquam Dominus quoad Humanum Suum glorificatus est, factus {3} est Divinum Bonum, et tunc ab Ipso ut a Divino Bono processit est procedit Divinum Verum, quod est spiritus veritatis quem Dominus missurus, de quo apud Johannem xiv 16, 17; xv 26, 27;

xvi 13-15, videatur n. 3704; inde constare potest quod per `semini tuo post te {4}', significetur in supremo sensu Divinum Verum Ipsi appropriatum, et quoque quod Divinum Verum a Divino Bono quod Ipse, procedat, ac illis qui in bono et inde (o)in vero sunt, approprietur. @1 i 2848, 3310, 3373;$ @2 quia Humanum Domini, antequam glorificatum seu Divinum factum fuit Divinum Verum$ @3 Humanum Domini glorificatum est, factum$ @4 i dabo terram$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church