4601. `Et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui': quod significet profanationem boni per fidem separatam; `et audivit Israel': quod significet rejecta illa fides, constat ex repraesentatione `Reubenis' quod sit fides doctrina et intellectu, quae primum est Ecclesiae, de qua n. 3866, 3866, hic fides illa separata a charitate, de qua sequitur; et ex significatione `cubare cum Bilhah concubina patris' quod sit profanatio boni; `adulterari' enim significat pervertere seu adulterare bona, n. 2466, 2729, 3399; at `cubare cum concubina patris' est profanare illa; et ex significatione `audivit Israel' quod sit rejecta illa fides, in proprio sensu (o)quod audivit Israel significat quod hoc noverit et annuerit Ecclesia (o)spiritualis; per `audire' enim significatur auscultare, et per `Israelem' Ecclesia (o)spiritualis; sed quod vera Ecclesia non annuat, patebit ab illis quae de Reubene dicentur; at in sensu interno significat {1} quod rejecta sit illa fides; non enim dicitur quid (o)Jacob de nefario illo facinore senserit et cogitaverit; sed quod prorsus aversatus sit et abhorruerit, patet a prophetico ejus de Reubene, Reuben primogenitus meus tu, robur meum, et initium virtutis meae, excellens honore, et excellens potentia:
levis sicut aquae, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;
et quod Reuben ideo deprivatus sit primogenitura, 1 Chron. v 1;
inde patet quod per `audivit Israel' significetur quod rejecta illa fides; (o)quod primogenitura sit Ecclesiae fides, videatur n. 352, 2435, 3325. [2] Profanatio boni per fidem separatam fit quando verum Ecclesiae (c)et bonum ejus agnoscitur et creditur, et tamen contra illa vivitur; apud illos enim, qui separant illa quae fidei sunt, ab illis quae charitatis {2}, in intellectu et inde vita, malum cum vero et falsum cum bono conjunguntur; ipsa haec conjunctio est, quae dicitur profanatio; aliter apud illos qui tametsi sciunt quid verum et bonum fidei, usque non corde credunt;
videantur quae de profanatione prius n 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4050 dicta et ostensa sunt; et quod profanatio boni per fidem separatam repraesentata sit per Cainum quod occiderit Abelem, per Ham quod a patre suo maledictus, et per Aegyptios quod immersi {3} mari rubro, n. 3325; et quod hic per Reubenem, (o)n. 3325, 3870. [3] Ut salvari {4} potuissent illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, Dominus miraculose separavit intellectualem eorum partem a voluntaria, et intellectuali indidit potentiam recipiendi novum voluntarium, n. (x)863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493; cum itaque intellectuale capit et percipit [verum et] bonum quod est fidei, et sibi appropriat illud, et voluntarium hominis, hoc est, velle male, usque regnat et imperat, tunc conjunctio fit veri et mali ac boni et falsi; haec conjunctio est profanatio, (m)et intelligitur per indigne edere et bibere in Sancta Cena, a quibus separari bonum quod per corpus (c)et verum quod per sanguinem ibi {5}, significatur;(n) quae (o)enim ita conjuncta sunt, nusquam in aeternum possunt separari, quare illos profundissimum infernum manet; at qui sciunt quid verum et bonum fidei, et tamen non corde credunt, (o)ut apud perplurimam partem hodie, non possunt profanare, quia intellectuale non recipit {6}, et se illo imbuit. [4] Agitur hic de rejectione hujus fidei, quia in mox sequentibus agitur de veris et bonis in suo genuino ordine, et mox de conjunctione illorum cum rationali seu intellectuali; `Jacobi filii' qui mox nominantur, sunt vera et bona in illo ordine, et `Jishak' est rationale seu intellectuale, `adventus Jacobi cum filiis ad Jishakum' est in sensu interno conjunctio illa {7} cum intellectuali. @1 significatur$ @2 i sunt$ @3 n. 3325 refers to the death of the first-born of Egypt, there is no mention of the Red Sea.$ @4 i enim$ @5 after corpus$ @6 recepit$ @7 illorum$