Arcana Coelestia (Potts) n. 4605

Previous Number Next Number See English 

4605. `Primogenitus Jacobi Reuben': quod significet fidei bonum, constat a significatione `primogeniti' quod sit fides, de qua n. 352, (x)367, 2435, 3325; et a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 4538; et a `Reubenis' quod sit quale fidei; `Reuben' enim in genuino sensu significat verum fidei, n. 3861, 3866; at postquam verum fidei factum est bonum, significat bonum fidei; fides etiam in se spectata est charitas, ita verum fidei in se spectatum est bonum fidei, tam quia fides nusquam dabilis est nisi a charitate, seu verum non dabile nisi a bono, quare cum homo regeneratus `est', bonum primo loco est seu primogenitum, videatur n. 3325, 3494; inde est quod per `primogenitum Jacobi Reubenem' (o)hic significetur fidei bonum;

simile etiam apud Mosen, Vivat Reuben, et ne moriatur, et erit mortales ejus numeri, Deut. xxxiii 6;

quod `Reuben' hic sit bonum fidei, est quia primo loco ponitur, et secundo {1} Jehudah, ita alio ordine in prophetico hoc Mosis de filiis Israelis quam in prophetico Jacobi, Gen. xlix, nam ut supra n. 4603 fin. dictum, ordo nominationis eorum fit secundum statum rei de qua agitur: [2] similiter apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu: ex tribu Jehudae duodecim millia {2} obsignati, ex tribu Reuben duodecim millia {2} obsignati, ex tribu Gad duodecim millia {2} obsignati, Apoc. vii 4, 5;

ibi Jehudah primo loco nominatur, et Reuben secundo, ac Gad tertio;

hi tres ibi constituunt primam classem, et quia ibi de regno Domini agitur, `Jehudah' `significat bonum caeleste quale in intimo seu tertio caelo, `Reuben' bonum spirituale, quod idem est cum bono fidei, quale est in `secundo seu medio' caelo, et `Gad' bonum naturalis quale est in primo caelo: aliter vera in prophetico Deborae et Baraki, Principes in Jisaschar cum Debora, et Jisaschar sic Barak, in vallem missus pedibus suis, in classes Reubenis magna statuta cordis. Quare habitas inter sarcinas duas ad audiendum exsibilationes catervarum? ad classes Reubenis magnas pervestigationes cordis, Jud. v 15;

`nisi scitur quid repraesentant `Jisaschar, Deborah, Barak, Reuben', et quid significant `principes, vallis, classis, statuta cordis, sarcinae duae, exsibilationes catervarum', nemo scire potest {5} quid per illa verba intelligitur; quod `Reuben' ibi sit fides, patet. @1 altero$ @2 mille$ @3 i ibi$ @4 i ex prophetico hoc etiam patet, quod$ @5 possit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church