4633. Ex his quae de perceptionibus et quoque de odoribus dicta sunt, patet quod cujusvis vita, proinde cujusvis affectio manifeste pateat in altera vita; qui itaque credit quod non sciatur ibi qualis fuerat et qualis inde vita ei sit, et quod ibi occultare possit suum animum sicut in mundo, multum fallitur: ibi etiam patent non modo quae homo de se novit, sed etiam quae de se non novit, nempe illa quae is per frequentem usum tandem immersit jucundis vitae, nam {1}tunc disparantur a visu et reflexione ejus:
ipsi fines cogitationis ejus, et {2}loquelae ejus et actionum ejus, qui ex simili causa ei occulti facti {3}sunt, in caelo manifestissime percipiuntur; caelum enim in sphaera et perceptione finium est. @1 d tunc, i haec$ @2 loquutionis$ @3 fuerunt$