4657. Sunt spiritus qui aliquoties mecum locuti sunt, sed mussitando, et hoc propius ad aurem sinistram sic ut vellent loqui in aure ut nemo audiret; sed illis dicere datum quod hoc non conveniat in altera vita, quia manifestat quod {1} susurrones fuerint, {2}et inde natura etiam nunc susurrandi imbuti sint, et quod plures ex illis tales sint ut vitia et naevos aliorum observent, illa sociis nemine audiente dicant, vel iis praesentibus in aurem; quodque sinistre omnia videant et interpretentur, seque aliis praeferant; et quod ideo nullatenus admitti possint in consortium bonorum spirituum qui, tales sunt ut cogitata sua non abscondant. Dictum quod usque talis loquela in altera ita sonantius audiatur quam loquela aperta. @1 i in vita corporis$ @2 et natura ita susurrandi imbuti fuerint, et quod multi illorum tales sint,$