Arcana Coelestia (Potts) n. 4662

Previous Number Next Number See English 

4662. `Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius;

et congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem oves a dextris suis, at hircos a sinistris: tunc dicet Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; esurivi enim et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me;

nudus et amicivistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me: tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te; aut sitientem et potavimus? quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus; aut nudum et amicivimus; quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus;

esurivi enim et non dedistis Mihi edere; sitivi et non potastis Me;

peregrinus fui et non collegistis Me; nudus et non amicivistis Me;

aegrotus et in carcere, et non visitastis Me: tunc respondebunt Ipsi et isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem, aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? Tunc respondebit illis, dicens, Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum, neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church