4668. `Hae nativitates Jacobi': quod significet illa quae sequuntur, constat a significatione `nativitatum' quod sint derivationes amore, nam non aliae nativitates in sensu interno Verbi intelliguntur; de his quoque in sequentibus {1} agitur, quapropter dicitur quod `nativitates Jacobi' sint illa quae sequuntur; quod talia per nativitates significentur, patet etiam ex eo quod in sequentibus non aliquae nativitates genealogicae memorentur, agitur enim de Josepho, ejus somniis, et fratrum ejus machinationibus contra illum, et tandem de ejus abductione in Aegyptum; quod `nativitates' sint derivationes talium, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263, 3279, 3360, 3868, 4070. @1 illis quae sequuntur$