Arcana Coelestia (Potts) n. 4675

Previous Number Next Number See English 

4675. `Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis': quod significet conjunctionem Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, constat ex repraesentatione `Jacobi ut Israel' quod sit Divinum Spirituale Naturalis, seu caeleste spiritualis e naturali, de qua n. 4286, 4598; ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divinum Spirituale Rationalis seu caeleste spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4592; et ex significatione `amare' quod sit conjungi, amor enim est conjunctio spiritualis;

inde patet quod per `Israel amavit Josephum' significetur conjunctio Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis; quia hic agitur de conjunctione illa, Jacob non hic vocatur `Jacob' ut in vers. 1 et 2 supra, sed `Israel'; etiam ex mutatione nominis concludi potest quod aliquid arcani sit quod in sensu interno hic continetur. Sed quomodo se habet cum conjunctione illa, nempe Divini Spiritualis Rationalis cum Divino Spirituali Naturalis, nondum explicari potest quia de illa {1} non agitur in hoc capite, sed in (o)capitibus sequentibus, in quibus arcanum illud, quantum potest, explicandum venit; hic solum quod spirituale praedicetur et de rationali et de naturali, spirituale enim est Divinum Verum quod a Domino, quod cum lucet in rationali seu in interno homine, dicitur spirituale rationalis, et cum inde lucet in naturali seu in externo homine, dicitur spirituale naturalis. @1 illo I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church