4685. `Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi': quod significet praedicationis contenta, constat ex significatione `somniare somnium' quod sit praedicatio, de qua supra n. 4682, hic praedicationis contenta quia sequitur nunc quale somnium ei fuit.