Arcana Coelestia (Potts) n. 4688

Previous Number Next Number See English 

4688. `Et ecce circumdederunt manipuli vestri': quod significet illos qui in fide essent, nempe in fide alicujus charitatis, constat (c)a significatione `circumdare' quod hic sit accessus ad adorandum, sequitur enim `quod (t)incurvaverint se manipulo ejus' per quod significatur adoratio; et ex significatione `manipuli' quod sit doctrina de qua mox supra n. 4686, hic omnia doctrinae seu omnia fidei quod `manipuli' hic significent illa, est quia per `omnes filio Jacobi' repraesentantur in genuino sensu omnia fidei, n. 3858, 3926; ita quoque `manipuli' quia illi erant loco illorum in somnio; et quia hoc visum est in medio agri, et per `medium agri' significatur interius seu qui interiores sunt in Ecclesia, de qua agitur n. (x)4686, ita illi qui in fide alicujus charitatis sunt, hi sunt `manipuli qui circumdederunt et se incurvarunt manipulo Josephi'; quod illi qui exteriores sunt seu remotiores a medio, {1} et in proprio seu hic sunt `fratres Josephi', (o)non intelligantur, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur quod nempe `oderint eum magis et magis' hoc est, quod contempserint eum et se averterint, nam per `odi, non loqui ad pacem, et invidere', quae dicuntur de fratribus ejus, significatur contemptus et aversio. @1 i hoc est, qui in fide separata non intelligantur, cf. n. 4689 l. 7.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church