472. 'In die, quo creavit Deus hominem' quod sit cum spiritualis factus et 'in similitudinem Dei fecit illum' quod sit cum caelestis factus, constat ab illis quae prius dicta et ostensa sunt; vox 'creare' proprie spectat hominem cum e novo creatur seu regeneratur; et 'facere' cum perficitur; quare in Verbo accurata fit distinctio inter creare, formare et facere, sicut etiam prius cap. ii ubi agitur de spirituali homine facto caelesti, 'quievit Deus ab omni opere suo, quod creavit Deus faciendo,' et passim alibi, ubi 'creare' spectat hominem spiritualem, et 'facere,' quod est perficere, spectat hominem caelestem; videatur, n. 16 et 88.