Arcana Coelestia (Potts) n. 4721

Previous Number Next Number See English 

4721. `Et ivit Joseph ad fratres suos et invenit eos in Dothan':

quod significet quod essent in specialibus falsorum principiorum, constat a repraesentatione `Joseph' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 4669; ex repraesentatione `fratrum ejus' quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, et tandem ad fidem separatam, de qua n. 4665, 4671, 4679, 4680, 4690; et a significatione `Dothanis' quod sint specialia falsorum principiorum, de qua mox supra n. 4720; inde patet quod per illa verba significetur quod invenerit eos in specialibus principiorum falsorum. [2] Ut sciatur quid per specialia falsorum principiorum intelligitur, sint illustrationi aliqua doctrinalia Ecclesiae solam fidem pro principio agnoscentis, nempe quod justificetur homo per solam fidem: quod ipsi tunc omnia peccata abstergantur: quod per solam fidem etiam in ultima vitae suae hora salvetur: quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia: quod infantes etiam per fidem salventur: quod gentes quia illam non habent, non salventur:

praeter plura alia; haec et similia sunt specialia principii de sola fide; si autem Ecclesia agnosceret vitam fidei pro principio, agnosceret charitatem erga proximum et amorem in Dominum, et inde opera charitatis et amoris, (o)et tunc omnia illa specialia caderent; (c) pro justificatione agnosceret regenerationem, de qua Dominus apud Johannem, Nisi quis regeneratur denuo, non potest videre regnum Dei, iii 3;

et quod regeneratio fiat per vitam fidei, non autem per fidem separatam; nec agnosceret quod omnia peccata ipsi tunc abstergantur, sed quod ex misericordia Domini ab illis detineatur et in bono et inde vero teneatur; (o)ac ita quod omne bonum sit a Domino et omne malum a seipso: nec agnosceret quod salvetur per fidem in ultima vitae suae hora, sed per vitam fidei quae illum manet: nec agnosceret quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia, quia caelum nemini negatur a Domino, sed si vita ejus non talis sit ut cum angelis simul possit esse, quod inde ex se aufugiat, n. 4674: nec agnosceret quod infantes per fidem salventur, sed quod in altera vita instruantur in bonis charitatis et veris fidei a Domino et sic in caelum recipiantur, n. 2289-2308:

nec agnosceret quod gentes quia fidem non habent, non salventur, sed quod vita eorum illos aeque maneat, et qui in mutua charitate vixerunt, quod instruantur in bonis fidei et aeque in caelum recipiantur; `qui in bono vitae sunt, etiam hoc volunt et credunt {1}, videatur n. 2589-2604: ita quoque in pluribus aliis. [3] Ecclesia quae solam fidem pro principio agnoscit, nusquam scire potest quid charitas, ne quidem quid proximus, ita non quid caelum;

ac miratura quod usquam aliquis dicat quod felicitas vitae post mortem et gaudium in caelo sit Divinum quod influit in benevelle et benefacere aliis, et quod felix inde et beatum excedat omnem perceptionem; et quod receptio illius influxus nusquam dari possit apud aliquem qui non vitam fidei vixerat, (o)hoc est, qui non in bono charitatis fuerat. Quod vita fidei salvet, etiam aperte Dominus docet apud Matthaeum xxv 31 ad fin: etiam pluries alibi, et inde etiam fides symbolica quae Athanasii vocatur, ubi ad finem, `Quisque rationem reddet operum suorum, qui bene fecerat, intrabit in vitam aeternam, qui autem male fecerat, in ignem aeternum.' @1 This is interpolated, but A has et qui in bono vitae sunt, hoc vellent et crederent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church