Arcana Coelestia (Potts) n. 4724

Previous Number Next Number See English 

4724. `Et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum': quod significet quod exstinguere vellent Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini, constat ex significatione `machinari' quod sit ex pravo animo velle, nam quot ex pravo animo {1} volunt, hoc machinantur; ex significatione `mori facere' quod sit exstinguere; et ex repraesentatione `Josephi' quo sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum, de qua supra aliquoties (t)quia Divinum Verum procedit ex Divino Humano Domini, ideo dicitur Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Ipsius. [2] Cum hoc ita se habet: omne Divinum Verum quod in universo caelo, non aliunde procedit quam a Divino Humano Domini; quod ab Ipso Divino, hoc nusquam apud aliquem angelum immediate influere potest, est enim Infinitum, sed mediate per Divinum Humanum Domini, quod etiam intelligitur per haec (t)verba Domini, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris [est], Ille exposuit, Joh. i 18;

inde etiam Dominus quoad Divinum Humanum vocatur Mediator. [3] Hoc etiam ab aeterno fuit, Divinum enim Esse, absque influxu per caelum, et inde factum Divinum Existens, non potuit communicari cum aliquo angelo, minus cum aliquo spiritu, et adhuc minus cur aliquo homine; quod Dominus quoad Ipsum Divinum sit Divinum Esse et quoad Divinum Humanum sit Divinum Existens, videatur n. 4687; Ipsum Humanum Domini nec potuisset recipere aliquem influxum a Divino Esse nisi in Ipso Humanum Divinum factum constare potest quod Divinum Verum non procedat immediate ab Ipso Divino, sed a Divino Humano Domini {2}. Illud etiam exstinguunt ii apud se qui pro sola fide militant et non vivunt vitam fidei, ii enim credunt Humanum Domini esse pure humanum, non absimile {3} humano alius hominis, inde etiam plures ex illis Divinum Domini negant, utcumque Ipsum ore profitentur; at qui vivunt vitam fidei, Dominum genibus flexis et humili corde ut Deum Salvatorem adorant, nihil tunc cogitando ex doctrina de distinctione inter Naturam Divinam et Naturam Humanam;

similiter faciunt in Sancta Cena; inde patet quod apud eos Divinum Humanum Domini sit in cordibus {4}. @1 eo$ @2 i inde nunc dicitur quod vellent exstinguere Divinum Verum quod ex Divino Humano Domini$ @3 Humanum Domini credunt pure humanum, nec dissimile$ @4 i tametsi non in ore, quando ex doctrina loquuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church