4744. `Et fovea vacua, nulla in illa aqua': quod significet quod tunc nihil verum, constat ex significatione `fovea-' quod sint falsa, de qua n. 4728; ex significatione `vacuae' quod sit ubi nihil verum {1} quia nihil bonum {2}, de qua sequitur; et ex significatione `aquae' quod sit verum, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424. Quod `vacuum' sit ubi nihil verum {1} quia nihil bonum {2}, constat ex Verbo etiam alibi, ut apud Jeremiam, Magnates miserunt minorennes propter aquas, venerunt ad foveas, (o)et non invenerunt aquas; reversi sunt vasis vacuis, pudore et ignominia affecti sunt, et obtexerunt caput suum, xiv 3;
`vasa vacua' pro veris in quibus non verum ex bono: apud eundem, Comedit me, conturbavit (o)me Nebuchadnezzar rex Babelis, constituit me vas vacuum, deglutivit me, li (x)34;
`vas vacuum' pro ubi nullum verum; `Babel' pro illis qui vastant:
hoc est, deprivant illos veris, n. 1327 f: apud eundem, Vidi terram, et ecce vacua et inanis; et ad caelos, et nulla lux eorum, iv 23:
apud Esaiam, Possidebunt eam platea, et anataria, et noctua, et corvus, habitabunt in ea, et extendent super eam lineam vacuitatis, et perpendiculum inanitatis, xxxiv 11:
[2] apud eundem, Frangetur urbs vacuitatis, claudetur omnis domus, ut nemo intret, clamor super vino in plateis,... exsulabit gaudium terrae, reliquum in urbe vastitas, xxiv (x)10-12;
hic `vacuum' exprimitur alia voce in lingua originali, quae tamen simile involvit; quod `vacuum' sit ubi non verum quia non bonum, a singulis ibi in sensu interno patet, nempe a significatione `urbis, domus, clamoris, vini, platearum': apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, etiam Ego magnum faciam focum,... collocando ollam super prunas vacuam, ut incalescat et fervescat aes ejus, et liquescat in ea immundities ejus, consumatur spuma ejus, xxiv 9, 11;
hic patet quid vacuum; `olla vacua' est in qua `immundities et spuma,' hoc est, malum et falsum: [3] similiter apud Matthaeum, Quando immundus spiritus exierit ex homine, perambulat loca arentia quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar in meam domum, unde exivi, cumque venit et reperit eant vacuam et scopis purgatam, et paratam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores illo, et ingressi habitant ibi, xii 43-45;
`immundus spiritus' pro immunditie vitae apud hominem, et quoque pro immundis spiritibus qui apud eum, nam spiritus immundi habitant in immunditie vitae hominis; `loca arentia' seu ubi non aquae, pro ubi non vera; `domus vacua' pro interioribus hominis iterum repletis immunditiis, hoc est, falsis ex malo: apud Lucam, Deus esurientes implevit bonis, et divites emisit vacuos, i 53;
`divites' pro illis qui plura sciunt, `divitiae' enim in spirituali sensu sunt scientifica, doctrinalia, cognitiones boni et veri; illi vocantur `divites vacui,' qui {3} sciunt illa, et non faciunt, nam vera illis non sunt vera quia absque bono, n. 4736. @1 veri$ @2 boni$ @3 i modo$