Arcana Coelestia (Potts) n. 4760

Previous Number Next Number See English 

4760. `Et adduxerunt Josephum Aegyptum': quod significet consultationem a scientificis, constat a significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; ad quae cum affertur Divinum Verum, est consultare illa, nam per `Josephum', ut supra ostensum, repraesentatur Divinum Verum. Quomodo se habet cum consultatione de Divino Vero ex scientificis, paucis dicendum: consultare scientifica de Divino Vero, est videre ex illis num ita sit; `sed' hoc fit aliter apud illos qui in affirmativo sunt quod verum sit verum; illi cum consultant scientifica, confirmant per illa verum et sic corroborant fidem;

aliter apud illos qui in negativo sunt; illi cum consultant scientifica, se conjiciunt magis in falsa, nam negativum apud hos regnat sed affirmativum apud illos; et praeterea se habet hoc secundum facultatem intellectualem cujusvis hominis, qui non intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent si consultant scientifica, non vident confirmationem veri in illis, quapropter auferuntur per scientifica in negativum; at qui intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent, hi vident confirmationes, si non aliter, usque per correspondentias. [2] (s)Sit pro exemplo, quod vivat homo post mortem: qui in negativo sunt quod hoc verum sit, cum consultant scientifica, se confirmant per innumerabilia {1} contra illud, ut per quod bruta animalia pariter vivant, pariter sentiant, pariter agant, et in multis solertius homine, et quod cogitatio quae homini prae brutis, sit tale quod ei comparatur per quod serius adolescat, et quod homo tale genus animalis sit; et praeterea ex mille aliis; ex his patet quod qui in negativo sunt, si consultant scientifica, se conjiciant magis in falsa, et tandem ut nihil quicquam credant quod vitae aeternae est; [3] at qui in affirmativo sunt quod verum sit quod homo vivat post mortem, cum consultant scientifica, se confirmant per illa, et hoc quoque per innumerabilia; vident enim quod singula quae in natura, sint infra hominem, et quod animalia bruta ex instinctu agant et quod homo ex ratione, quodque illa non possint aliter quam spectare deorsum, at quod homo sursum, et per cogitationem comprehendere illa quae spiritualis mundi sunt et quoque affici illis, immo per amorem conjungi Ipsi Deo et sic vitam ex Divino sibi appropriare; utque illuc duci et elevari possit, quod ideo serius adolescat; et praeterea in reliquis quae naturae sunt, videt confirmationes; et tandem in universa natura videt repraesentativum regni caelestis. [4] Commune est, et hoc notum, quod eruditi minus quam simplices id credant, et in genere quod minus quam simplices videant (t)Divina Vera; {2} causa est quia consultant scientifica quorum copiam prae aliis possident, ex negativo et per id destruunt apud se intuitionem a superiore seu interiore, qua destructa non amplius a luce caeli aliquid vident sed a luce mundi, nam scientifica sunt in luce mundi, quae si non illuminantur a luce caeli, tenebras inducunt, utcumque aliter ipsis apparet (s); inde erat quod simplices in Dominum crediderint, non autem scribae et Pharisaei, qui in illa gente fuerunt eruditi; ut patet ab his apud Johannem, Multi ex turba [cum] audiverunt {3} verbum, dixerunt, Hic est vere Propheta; alii dixerunt, Hic est Christus (o)(Messias):... responderunt Pharisaei illis,... Num quis ex principibus credidit in Ipsum, aut ex Pharisaeis? vii 40, [41,] 47, 48:

et apud Lucam, Dixit Jesus, Confiteor {4} Tibi, Pater Domine caeli et terrae, quod occultasti talia a sapientibus et intelligentibus, revelasti autem ea infantibus, x 21;

`infantes' pro simplicibus: tum {5} apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13. @1 innumera$ @2 i sed$ @3 Gk. [ ] (akousantes) = audientes or cum audiverunt, see 3008.$ @4 Sch and V agree in this rendering of Gk. [ ] (exomologoumai) = `I consent fully' or `I agree entirely'; but modern scholars prefer `I give thanks' or `I praise.'$ @5 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church