477. Quod 'Homo' sit Ecclesia Antiquissima, saepius prius dictum et ostensum est; nam in supremo sensu est Ipse Dominus solus Homo; inde caelestis Ecclesia appellatur 'Homo' quia similitudo inde dein spiritualis quia imago; sed in communi sensu omnis vocatur 'homo' qui intellectum humanum habet, nam ab intellectu homo es homo, et magis homo unus quam alter, tametsi distinctio foret homini ab homine secundum fidem amoris in Dominum. [2] Quod Antiquissima Ecclesia, et omnis vera Ecclesia, et inde qui sunt Ecclesiae, seu qui sunt ex amore et fide in Dominum, principaliter dicantur 'Homo, constat ex Verbo; ut apud Ezechielem, Multiplicare faciam super vobis hominem, omnem domum Israelis totam;... multiplicare faciam super vobis hominem et bestiam, ut multiplicentur et fructificent; et {x}habitari faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris;... ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem, xxxvi 10-12;
ubi Antiquissima Ecclesia significatur per 'antiquitates,' Antiqua Ecclesiae per 'initia,' primitiva seu gentium Ecclesia per 'domum Israelis' et 'populum Israelem,' quae Ecclesiae vocantur Homo: [3] apud Mosen. Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generatione et generationis,... cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8;
ubi Antiquissima Ecclesia intelligitur per 'dies aeternitatis,' Antiquae Ecclesiae per 'generationem et generationem'; vocantur 'filii hominis' qui fuerunt in fide in Dominum, quae fides est 'numerus filiorum Israelis.' Quod regeneratus dicatur homo, apud Jeremiam, Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas; et ad caelos, et non lux eorum;... vidi et ecce non homo, et omnis avis caelorum avolarunt, iv 23, 25;
ubi 'terra' pro externo homine, 'caelum' pro interno, 'homo' pro amore boni, 'avis caelorum' pro intellectu veri: [4] apud eundem, Ecce dies venientes,... et seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, xxxi 27;
ubi 'homo' pro interno homine, 'bestia' pro externo: apud Esaiam, Desistite vobis ab homine, in cujus naso spiritus, quanti namque aestimatus ille? ii 22;
'homo' pro homine Ecclesiae: apud eundem, Elongabit Jehovah hominem, et multa relicta in medio terrae, vi 22;
ubi de vastatione hominis ut non amplius bonum et verum: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum, xxiv 6;
ibi 'homo' pro illis qui fidem habent: apud eundem, Desolatae sunt semitae, cessavit transiens semitam; irritum reddidit foedus, contempsit urbes, non reputavit hominem, luget et languescit terra, xxxiii 8, 9;
pro homine, qui in lingua Hebraea est Enosh: apud eundem, Pretiosum faciam hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris; propterea caelum commovebo, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13;
ubi 'homo' primum nominatus est Enosh, dein nominatus est Adam.