4790. `Principi satellitum': quod significet illa quae primaria sunt interpretationi, constat ex significatione `principis' quod sit primarium, de qua n. 1482, 2089; quod `princeps satellitum' hic sint primaria interpretationi, est quia agitur de Divino Vero quod ab illis qui in vero simplicis boni, venditum sit per quod consuluerint scientifica, inde aberratio et abalienatio a Divino Vero, et inde interpretationes ex sensu litterae Verbi, n. 4783;
per `satellites' etiam significantur illa quae ministrant.