4798. Ex faciebus etiam cognosci possunt spiritus mali, nam omnes eorum cupiditates seu affectiones malae faciebus eorum inscriptae sunt; quoque cognosci possunt ex faciebus, eum quibus infernis communicant; inferna enim sunt perplura, omnia distincta secundum cupiditatum in genera et species; in genere facies eorum eum apparent ad lucem caeli, sunt paene absque vita, luridae quasi cadaverum, quorundam nigrae, et quorundam monstrosae; sunt enim formae odii, crudelitatis, doli, hypocriseos; at in suo lumine inter se, ex phantasia aliter apparent.