Arcana Coelestia (Potts) n. 4821

Previous Number Next Number See English 

4821. `Et concepit et peperit filium': quod significet quod inde falsum Ecclesiae, constat ex significatione `concipere et parere' quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et significatione `filii' quod sit verum Ecclesiae, at in opposito sensum falsum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 263, 3373, 4257; inde per `concepit et peperit filium' hic significatur quod Ecclesia apud tribum Jehudae agnoverit fide et actu falsum. Quod per hunc filium significetur falsum Ecclesiae, est quia primogenitus fuit, et per `primogenitum' in antiquis Ecclesiis significatum est verum fidei, n. 352, 3325, ita in opposito sensu falsum, ut quoque primogeniti ac primogenita Aegypti, n. 3325 quod non verum sed falsum, patet a mox sequentibus, dicitur enim `Fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae, et mori fecit eum Jehovah', vers. 7; nomen hujus filii Er etiam hoc quale involvit, sicut etiam nomen filii secundi Onan suum quale, nempe iniquum seu malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church