484. Quod Ecclesia quae 'Sheth' dicta, proxime similis fuerit Ecclesiae Antiquissimae, constat inde quod dicatur quod 'Homo genuerit in similitudinem suam, secundum imaginem suam, et vocavit nomen ejus Sheth'; 'similitudo' spectat fidem et 'imago' amorem, nam quod non fuerit sicut Antiquissima Ecclesia quoad amorem et inde fidem in Dominum, constat ex eo quod mox prius dicat 'Masculum et feminam creavit illos, benedixit illis, et vocavit nomen illorum Homo,' quibus significatur homo spiritualis sexti diei, ut prius dictum; quare similitudo ejus fuit, sicut spiritualis sexti diei quod est quod amor non ita principale fuit, sed usque quod fides amori conjuncta.