4845. 'Usque adolescit Shelah filius meus': quod significet dum tempus, constat ex significatione `adolescere' quod sit illius aetatis esse, ita dum tempus; et a repraesentatione `Shelae filii' quod sit idololatricum, de qua supra n. 4825, 4826, ita religio Judaica quae idololatrica respective, n. 4825; inde per illa verba `usque adolescit Shelah filius meus' significatur dum tempus ut religio Judaica acceptare queat interna, seu {1}spiritualia (c)et caelestia Ecclesiae repraesentativae, quae est `Tamar', n. 4829, 4831, 4843. @1spirituale I$