Arcana Coelestia (Potts) n. 4871

Previous Number Next Number See English 

4871. `Et dixit, Ego mittam haedum caprarum de grege': quod significet pignus conjunctionis, constat ex significatione `haedi caprarum' quod sit innocentia externi seu naturalis hominis, de qua n. 3519; et quia est innocentia, est pignus amoris conjugialis, seu pignus conjunctionis, amor enim conjugialis {1} genuinus est innocentia, videatur n. 2736; inde erat receptum ab antiquis, cum intrarent e novo ad uxores suas quod praemitterent haedum caprarum;

ut quoque patet ab illis quae de Simsone memorantur in Libro Judicum, Factum est post dies, in diebus messis tritici, ut visitaret Shimshon uxorem suam cum haedo caprarum; dixit namque, Intrabo ad uxorem meam in conclave, xv I;

hic similiter, sed quia haedus caprarum promissus {2} non acceptandus erat, postulabat Tamar arrhabonem. Pignus conjunctionis dicitur, non pignus conjugiale, quia a parte Jehudae erat conjunctio qualis cum meretrice. @1 i qui$ @2 i sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church