4881. `Et surrexit': quod significet elevationem, constat ex significatione `surgere' quod involvat aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103; elevatio quae significatur per `surgere', est in spirituali sensu a statu obscuro in clariorem, prout a statu ignorantiae in statum intelligentiae, sic enim elevatur homo a statu lucis mundi in statum lucis caeli.