Arcana Coelestia (Potts) n. 4901

Previous Number Next Number See English 

4901. `Fuit circiter a tribus mensibus': quod significet statum novum, constat a significatione `trium' quod sint completum, et inde ultimum et simul primum, seu finis et simul principium, de qua n. 1825, 2788, 4495; et a significatione `mensis' quod sit status, de qua n. 3814; omnia enim tempora in sensu interno significant status, sicut hora, dies, septimana, mensis, annus, saeculum {1}, (m)et quoque tempora temporum, sicut meridies, vespera, nox, mane, quae sunt tempora diei, et sicut aestas, autumnus, hiems, {2}ver, quae sunt tempora anni, et quoque tempora aetatis, ut infantia et pueritia, adolescentia, adulta aetas, senectus, {2} haec omnia et plura significant status(n); quid status, videatur n. 4850. Quod `tempora' significent status, est quia 2 tempora non dantur in altera vita; apparet quidem progressio vitae spirituum et angelorum sicut in tempore, sed nulla est cogitatio ex illis, sicut est hominibus in mundo, sed cogitatio est ex statibus vitae, et hoc absque notione temporum; causa etiam est quia vitae eorum progressiones non distinctae sunt in aetates, ibi enim non senescunt, et quia ibi non sunt dies et anni, quia Sol ibi qui est Dominus, semper oritur et nusquam occidit, inde est quod nulla notio temporis ingrediatur cogitationes eorum, sed notio status et ejus progressionum; ex illis quae sunt et existunt coram sensibus, capiuntur notiones. Haec 3 non possunt non apparere sicut paradoxon, sed ex causa quia homo in singulis ideis suae cogitationis aliquid ex tempore et spatio adjunctum habet, inde ejus memoria (c)et reminiscentia, et quoque inde ejus cogitatio inferior, cujus ideae vocantur materiales; sed illa memoria ex qua tales ideae, in altera vita quiescit; sunt ibi in memoria interiore ac in ejus cogitationis ideis; cogitatio ex hac memoria non `sibi adjuncta' habet tempora (c)et spatia, sed loco illorum status et eorum progressiones; inde quoque est quod correspondeant et, quia correspondent, {3} quod tempora in Verbo significent status; quod homini memoria exterior sit quae propria ei in corpore, et quod etiam memoria interior quae 4 propria ejus spiritui, videatur n. 2469-2494. Quod `circiter a tribus mensibus' significet statum novum, est quia per `menses' in quos etiam tempora in mundo distincta sunt, significatur status, et quia per `tres' significatur ultimum et simul primum, seu finis et simul principium, ut supra dictum; in mundo spirituali quia est continua progressio statuum ab uno in alterum, consequenter in cujusvis status ultimo seu fine est primum seu principium{4}, inde continuum, idcirco per `circiter a tribus mensibus' significatur status novus; similiter etiam se habet in Ecclesia, quae est mundus spiritualis seu regnum Domini in tellure; Ecclesiae ultimum apud unam gentem est semper Ecclesiae primum apud aliam; quia ultimum sic continuatur in primum, ideo aliquoties de Domino dicitur quod sit Ultimus et Primus, ut Esai. xli 4; xliv 6; Apoc. xxi 6; xxii 13, et per illud (t)in sensu respectivo significatur perpetuum et in sensu supremo aeternum. @1 i ut pluries ostensum$ @2 i et$ @3 etiam$ @4 i sequentis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church