4903. `Dicendo, Scortata Tamar nurus tua': quod significet perceptionem tunc quod falsum {1}sit quod aliquod conjugiale intercedat, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua supra n. 4892; ex significatione `scortari' quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, 4865; (c)ex repraesentatione `Tamaris' quod sit internum Ecclesiae repraesentativae, de qua etiam supra n. 4864; et ex significatione `nurus' quod sit Ecclesiae verum, de qua n. 4843, 4869; inde per illa verba, `dicendo, Scortata Tamar nurus tua,' significatur perceptio tunc quod falsum sit quod conjugiale intercedat; quomodo haec se habent in serie, {2}videatur supra n. 4864-4866, quod nempe gens Judaica ex religioso suo non aliter perceperit internum Ecclesiae quam sicut scortum, et ejus praedicationem et vitam secundum illam quam sicut scortationem; qui enim in solo externo absque interno sunt, non aliter considerant Ecclesiae internum, vocant enim id falsum quod est verum, et id verum quod est falsum;
causa est quia nemo videre potest a solo externo num falsum aut verum sit, sed ab interno; erit visus internus qui judicabit de illis quae sunt visus externi, et visus internus ut judicet de illis quae sunt visus {3}interni, omnino erit in luce caeli, et in luce caeli non est nisi sit in fide in Dominum, et ex illa fide legat Verbum. Quod gens Judaica 2 in externo absque interno fuerit et ideo crediderit verum esse falsum, (c)ac vicissim, patet manifeste a doctrinali eorum quod liceret inimicum {4}odisse, et quoque a vita quod oderint omnes qui non ex religioso eorum fuerunt; immo quod crediderint beneplacuisse et servivisse Jehovae cum immaniter et crudeliter tractarent gentes, nempe corpora eorum, cum trucidati, exponerent feris et avibus devoranda, `vivos secarent serris, scinderent ferri tribulis et securibus, transmitterent per fornacem lateritiam', 2 Sam. xii 31; immo etiam secundum doctrinalia eorum fuit, paene similiter tractare socium, qui ob aliquam causam declaratus fuit hostis; inde satis constare potest quod nihil interni fuerit in religioso eorum; {5} si quis tunc dixisset illis quod talia contra internum Ecclesiae essent, respondissent quod hoc falsum {6}: quod solum in externis fuerint, et prorsus nesciverint quid internum, et vitam egerint contra internum, patet etiam ab illis quae Dominus docet apud Matthaeum (x)v 21-48. @1 fit I$ @2 videantur$ @3 externi$ @4 odi$ @5 i et$ @6 i esset$