Arcana Coelestia (Potts) n. 4911

Previous Number Next Number See English 

4911. `Et agnovit Jehudah': quod significet quia suum quod affirmaret, constat a significatione `agnoscere' quod sit affirmare, et hoc quia ex pignoribus agnovit quod suum esset. Describitur hic genius illius gentis, qui talis est quod tametsi internum Ecclesiae sicut falsum rejicit, usque tamen cum insinuatur ei quod illius sit, acceptet et affirmet; qui in sorde amorum sunt, hoc est, in avaritia et simul in amore sui, ut haec gens est, non possunt elevare mentis intuitionem et videre verum aliunde quam ex se, quapropter cum illis tribuitur, tunc affirmant; sicut pro exemplo: si illis dicitur quod Verbum in se Divinum sit et contineat arcana caeli, et quoque talia arcana quae solum ab angelis comprehendi possunt, hoc verum affirmant quoniam Verbum faciunt suum quia fuit ad illos, apud illos, et in littera de illis, sed ipsa arcana seu vera spiritualia si illis 2 detegantur, rejiciunt. Si illis dicitur quod ritualia Ecclesiae eorum omnia sancta fuerint in se, hoc verum affirmant quia ritualia illa sua faciunt; sed si dicitur quod sancta illa fuerint in ritualibus separata ab illis, hoc negant. Si illis dicitur quod Ecclesia Judaica fuerit caelestis et Ecclesia Israelitica spiritualis et si illis explicatur quid caeleste et quid spirituale, id quoque affirmarent; sed si diceretur quod Ecclesiae illae dicantur caelestes et spirituales ex eo quod singula ibi repraesentaverint caelestia et spiritualia, et quod repraesentativa spectent rem non personam, id negant. Si illis dicitur quod in baculo Mosis fuerit potentia a Jehovah, ita potentia Divina, id affirmant et vocant verum; at si illis dicitur quod potentia illa non fuerit in baculo, 3 sed solum in mandato Divino, hoc negant et vocant falsum. Si illis dicitur quod serpens aeneus a Mose erectus sanaverit illos qui mordebantur a serpentibus et sic quod miraculosus fuisset, id affirmant; sed si dicitur quod non fuerit sanans et miraculosus in se, sed ex Domino {1}Qui repraesentabatur, id negant et vocant falsum; conferantur quae de serpente {2}relata et dicta sunt, Num. xxi 7-9; 2 Reg. xviii 4;Joh. iii 14, 15; similiter in reliquis. Talia sunt quae significantur per quod `agnovit Jehudah', et quae a parte gentis per illum significatae conjungebantur cum interno Ecclesiae quod per `Tamarem' repraesentatur; et quia talia fuerunt, non intravit Jehudah ad illam ut levir ad uxorem, sed ut scortator ad meretricem.{3} @1 quem repraesentavit but quem is altered to qui$ @2 illo$ @3 A has many alterations in this last sentence, including a deletion of nequidem. Possibly non should have taken its place, but in A's final version, the former part gives Tamar's idea, the latter Judah's.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church