4919. `Et factum in parere illam': quod significet productionem, constat ex significatione `parere' quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et quia quod agnoscitur fide et actu, id producitur, ideo per `parere' etiam significatur productio, nempe boni et veri quae sunt Ecclesiae.