Arcana Coelestia (Potts) n. 4922

Previous Number Next Number See English 

4922. `Et ligavit super manu ejus dibaphum': quod significet quod signaret illam, (o)nempe potentiam, et quod `dibaphum' sit bonum, constat ex significatione `ligare super manu' quod sit signare (o)potentiam, `manus' enim est potentia, n. 4920; et ex significatione `dibaphi' quod sit bonum, et quidem bonum spirituale; quod `dibaphum' sit bonum spirituale, est quia coloris est coccinei, et color coccineus in altera `vita' cum apparet, significat bonum spirituale, hoc est, bonum charitatis erga proximum; omnes enim colores in altera vita conspicui significant aliquid boni ac veri, nam existunt a luce caeli, quae in se est sapientia et intelligentia a Divino Domini; illius lucis variegationes seu modificationes sunt inde variegationes ac, ut ita dicatur, modificationes sapientiae et intelligentiae, proinde boni et veri; quod lux quae in caelo, sit ex sapientia (c)et intelligentia Divina Domini, Qui ibi apparet ut sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3340, 3485, 3636, 3643, 3862, 3993, 4180, (x)4214, 4302, 4405, 4408, 4413, 4415, 4523-4533; quod colores sint inde et quod illi sint variegationes et modificationes lucis illius, proinde intelligentiae et sapientiae, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4677, 4742. [2] Quod `dibaphum {1}' sit bonum spirituale, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam, Si ergo vastata, quid facies? si indueris te dibapho, et ornaveris te ornatu auri,... frustra pulchram reddes te, abhorrebunt te amatores, iv 30;

ibi de Jehudah; `induere te dibapho' pro bono spirituali, `ornare ornatu auri' pro bono caelesti: in Libro 2 Samuelis, (o)Lamentatus David super Shaule et super Jonathane, et inscripsit ad docendum filios Jehudae arcum;... filiae Israelis super Shaule flete, qui amicivit vos dibapho cum deliciosis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram, i [17, 18,] 24;

ibi `docere arcum', est {2} docere doctrinam amoris et charitatis, `arcus' enim illam significat; `amicire dibapho' pro bono spirituali, ut prius {3}, et `imponere ornatum auri super vestem' pro bono caelesti. {4} [3] Quia illa significatio dibaphi fuit, etiam mandatum (o)est ut dibaphum coccineum {5} adhiberetur super aulaeis habitaculi, super velo, super tegumento pro ostio tentorii, super tegumento ad portam atrii, super mensa facierum cum proficiscerentur, super Aharonis vestibus sanctitatis, ut super ephodo, pectorali judicii, super fimbriis pallii ephodi: super aulaeis habitaculi, Pro habitaculo facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. xxvi 1:

super velo, Facies velum hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxvi 31:

super tegumento pro ostio tentorii, Facies tegumentum pro ostio tentorii, hyacinthino et purpura et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxvi 36:

[4] super tegumento ad portam atrii, Pro porta atrii facies tegumentum... ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, opere acupictoris, Exod. xxvii 16:

(m)super mensa facierum cum proficiscerentur, Cum proficiscuntur castra, expandent super mensam facierum pannum coccinei dibaphi, et operient tegumento pellis melis, Num. iv 8: (n) super ephodo, Facies, ephodum ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, xylino intertexto, opere artificis.... (t)Super baltheo similiter, Exod. xxviii 5, 6, 8 {6}:

super pectorali judicii, Facies pectorale judicii, opere artificis, sicut opus ephodi, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto, Exod. xxviii 15:

super fimbriis pallii ephodi, Malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi, Exod. xxviii 33. [5] Tentorium conventus cum arca quia repraesentabat caelum, idcirco illi colores mandati sunt, qui {7} significabant in suo ordine caelestia et spiritualia ibi, nempe `hyacinthinum et purpura' caelestia bona et vera, coccineum dibaphum' et xylinum intertextum' spiritualia bona et vera; quisque scire potest qui Verbum sanctum credit, quod unumquodvis aliquid significet {8}; et cui credit Verbum sanctum inde quod a Domino {9} per caelum demissum fuerit, scire potest quod caelestia (c)et spiritualia quae regni Ipsius, significata sint. Similiter quod in mundationibus leprae adhiberetur, Lignum cedri, coccinum, et hyssopus, Lev. xiv 4, 6, 52:

et quod super combustionem vaccae rufae ex qua aqua separationis;

Mitteretur lignum cedri, et hyssopus et dibaphus purpurae Num. xix 6. [6} Profanatio boni et veri etiam per similia describitur apud Johannem, Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae; et habebat capita septem, et cornu decem: erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis; habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationum, Apoc. xvii 3, 4:

et dein, Vae vae urbs magna, quae induta {10} fuisti byssino, et purpureo, et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii 16;

ubi de `Babele' per quam significatur profanatio boni, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, ibi profanatio et boni et veri, quae est Babylonica {11}; apud Prophetas Veteris Testamenti est `Babel' profanatio boni, et `Chaldaea' profanatio veri. [7] `Coccinum {12}' in opposito sensu significat malum quod oppositum est bono spirituali, ut apud Esaiam, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent, si libra fuerint sicut lana erunt, i 18;

quod `coccineum' id malum significet, est quia `sanguis', etiam ex rubedine, significat in genuino sensu bonum spirituale seu charitatem erga proximum, at in opposito {13} violentiam charitati illatam, [n. 374, 1005]. @1 dibaphus$ @2 lamentum Davidis super Schaule, ad docendum filios Jehudae arcum, ubi docere arcum, quod non sit docere arcum, patet ibi manifeste, sed$ @3 etiam hic pro bono spirituali$ @4 i et$ @5 i inter alia colorata$ @6 i xxxix 2, 3$ @7 quia$ @8 aliquod significaret$ @9 Divino Domini$ @10 adulta I$ @11 Babylonia$ @12 Coccineum$ @13 i sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church