4925. `Et ecce exivit frater ejus': quod significet boni verum, constat ex significatione `fratris' quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia;
disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod `est' charitatis, vel num velim quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;
[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur {1} talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum;
causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit. [3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc (o)nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per `dibaphum' enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per `exire prius' significatur prioritas, n. 4923, per `reducere manum' significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod `exivit frater ejus' significatur verum; per quod `rupisti super te rupturam' significatur separatio veri a bono apparenter; per `post exivit frater ejus' significatur quod bonum actualiter prius, et per `cujus super manu dibaphum' significatur {2} agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale; [4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit {3} quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando {4} regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337;
et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435. {5} Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen, Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam {6} uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. xiii 2:
Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et {7} omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. xiii 12:
Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod. xxxiv 19:
Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis, Num. xviii 15:
Ego ecce accepi Levitas {8} e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. iii 12;
[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi {9} nominatur (o)ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri (o)ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a {10} dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 {11}; uterus etiam {12}, (o)de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire {13} est potentiam dare ut nascatur verum. [7] Quia {14} Dominus est solus primogenitus, est enim {15} Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam `Israel' in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598. @1 confiteantur$ @2 postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et$ @3 primo loco sit non appareat$ @4 dum$ @5 i Et$ @6 In the Heb apertura is a substantive, independent of primogenitum.$ @7 etiam$ @8 Leviratas I$ @9 quapropter cum$ @10 ab illis quae de$ @11 supra n. 4922 ostensa sunt$ @12 enim$ @13 et aperire illum$ @14 Et quia$ @15 quoniam est$