4956. Charitatis erga proximum essentia est affectio boni et veri, et agnitio sui quod sit malum et falsum, immo proximus est ipsum bonum et verum; his affici est charitatem habere, oppositum proximo est malum et falsum, haec {1} aversatur qui charitatem habet; qui itaque charitatem erga proximum habet, afficitur bono et vero quia illa ex Domino, et aversatur malum et falsum quia illa ex e, et cum hoc facit, in humiliatione et ex a humiliatione in statu receptionis boni et veri est a Domino. Haec charitatis sunt quae in sensu interno involvunt haec Domini Verba, Esurivi et dedistis Mihi edere sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus et circuminduistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad Me. Quod haec verba illa involvant, nemo scire {2} potest quam ex sensu interno; antiqui qui doctrinalia charitatis habebant, illi haec sciebant; sed hodie haec tam remota apparent ut quisque miraturus quod dicatur quod illa insint; et praeterea angeli apud hominem non aliter illa verba percipiunt; per `esurientem' enim percipiunt illos qui ex affectione desiderant bonum, per `sitientem' illos qui ex affectione desiderant verum, per `peregrinum' illos qui instrui volunt, per `nudum' illos qui agnoscunt in se nihil nisi malum esse, et per `vinctos seu in illos qui agnoscunt in se nihil nisi malum esse, et per `vinctos seu in carcere' qui agnoscunt in se nihil nisi falsum: haec si in unum sensum rediguntur, significant illa quae mox supra dicta sunt. @1 illa$ @2 videre$