4959. Quod Dominus de Se illa dicat, est quia Dominus est in illis qui tales sunt; quapropter etiam dicit, Amen dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi fecistis, vers. 40, 45.
CAPUT XXXIX
1. Et Joseph descendere factus Aegyptum, et emit eum Potiphar cubicularius Pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, Jishmaelitarum, qui descendere fecerunt eum illuc.
2. Et fuit JEHOVAH cum Josepho, et fuit vir prosperans, et fuit in domo domini sui Aegyptii.
3. Et vidit dominus ejus quod JEHOVAH cum eo, et omne quod is faciens JEHOVAH prosperans in manu ejus.
4. Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus, et ministravit illi, et praefecit eum super domum suam, et quicquid erat illi dedit in manum ejus.
5. Et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi, et benedixit JEHOVAH domui Aegypti propter Josephum; et fuit benedictio JEHOVAE in omni quod erat illi in domo et in agro.
6. Et reliquit omne quod illi in manum Josephi, et non scivit cum eo quicquam, nisi panem quem ille edens. Et erat Josephus pulcher forma, et pulcher aspectu.
7. Et factum post verba haec, et sustulit uxor domini ejus oculos suos ad Josephum, et dixit, Cuba mecum.
8. Et renuit, et dixit ad uxorem domini sui, Ecce dominus meus non scit cum me quid in domo, et omne quod est illi dedit in manum meam.
9. Non ipse magnus in domo hac prae me, et non prohibuit a me quicquam nisi temet, eo quod tu uxor illius; et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem DEO?
10. Et factum, ut loqui illam ad Josephum die die, et non audivit ad illam, ad cubandum apud illam, ad esse cum illa.
11. Et factum ut die quodam, et venit domum ad faciendum opus suum, et nullus vir e viris domus ibi in domo.
12. Et prehendit eum in veste ejus, dicendo, Cuba mecum; et reliquit vestem suam in manu illius, et fugit, et exivit foras.
13. Et factum, ut videre illam, quod reliquit vestem suam in manu sua, et fugit foras.
14. Et clamavit ad viros domus suae et dixit illis, dicendo, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum ad illudendum nobis, venit ad me ad cubandum mecum, et clamavi voce magna.
15. Et factum, ut audire eum, quod sustuli vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit, et exivit foras.
16. Et reposuit vestem ejus apud se, usque venire dominum ejus ad domum suam.
17. Et locuta ad illum secundum verba haec, dicendo, Venit ad me servus Hebraeus, quem adduxisti nobis, ad illudendum mihi.
18. Et factum, sicut tollere me vocem meam, et clamavi, et reliquit vestem suam apud me, et fugit foras.
19. Et factum, sicut audire dominus ejus verba uxoris suae, quae locuta ad illum, dicendo, Secundum verba haec fecit mihi servus tuus; et accensa ira illius.
20. Et accepit dominus Josephi eum, et dedit cum ad domum carceris, locum quo vincti regis vincti; et fuit ibi in domo carceris.
21. Et fuit JEHOVAH cum Josepho, et inclinavit ad eum misericordiam et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris.
22. Et dedit princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris, et omne quod facientes ibi, is fuit faciens.
23. Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu ejus, eo quod JEHOVAH cum eo, et quod is faciens, JEHOVAH prosperans.