4971. `Et fuit Jehovah cum Josepho': quo significet quod caelesti spiritualis inesset Divinum, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis e rationali, de qua supra n. 4963; et quia de Domino agitur, hic de Interno Nomine in Humano Ipsius, per `fuit Jehovah cum illo' significatur quod inesset Divinum; inerat enim Divinum `Humano Ipsius' quia a Jehovah conceptus fuit; apud angelos non inest Divinum, sed adest, quia sunt modo formae recipientes Divini a Domino.