4978. `Et quicquid erat illi, dedit in manum ejus': quod significet quod omne suum sicut in ejus potestate, constat ex significatione `quicquid erat illi' quod sit omne suum; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, 3387, 3563, 4931-4937; ita `dare in manum ejus' est in potestatem ejus; sed quia hoc apparenter fit, dicitur sicut in ejus potestate;
quod sit apparenter seu sicut, videatur mox supra n. 4977.