Arcana Coelestia (Potts) n. 4981

Previous Number Next Number See English 

4981. `Et fuit benedictio Jehovae': quod significet incrementa, constat ex significatione `benedictionis Jehovae'; benedictio Jehovae in genuino sensu significat amorem in Dominum et charitatem erga proximum, qui enim illis donantur, vocantur benedicti Jehovae, donantur enim tunc caelo et salute aeterna; inde `benedictio Jehovae' in sensu externo seu respectivo ad statum hominis in mundo, est contentus esse in Deo, et inde contentus esse honoris et opulentiae statu in quo et, sive inter honoratos et divites sit, sive inter minus honoratos et pauperes; qui enim contentus est in Deo, honores et divitias spectat ut media usuum, et cum cogitat de illis et simul de vita aeterna, tunc illi nihili facit, et hanc essentialem. [2] Quia `benedictio Jehovae' seu Domini illa in genuino sensu involvit, etiam benedictio innumerabilia in se continet, et inde significat varia quae sunt consequentia, sicut locupletari bono spirituali et caelesti, n. 981, 1731; fructificari ex affectione veri, n. 2846; disponi in ordinem caelestem, n. 3017;

donari bono amoris, et sic conjungi Domino, n. (x)3406, 3504, 3514, 3530, 3584; gaudium, n. 4216; quid itaque in specie significat, constare potest ex serie antecedentium et consequentium; quod hic `benedictio Jehovae' significet incrementa in bono et vero, seu in vita et doctrina, patet (c)ab illis quae sequuntur, dicitur enim, `fuit benedictio Jehovae in domo et in agro', et per `domum' significatur bonum quod est vitae, et per `agrum' verum quod est doctrinae; inde patet quod incrementa in illis hic per `benedictionem Jehovae' significentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church