Arcana Coelestia (Potts) n. 4997

Previous Number Next Number See English 

4997. `Et quomodo faciam malum magnum hoc, et peccarem Deo?': quod [significet quod] sic disjunctio et nulla conjunctio, constat ex significatione `mali' et quoque peccati' quod sit disjunctio et nulla conjunctio, (m)nempe cum bonum naturale spirituale conjungitur cum vero naturali non spirituali, sunt enim dissimilia et imparia, quae se a mutuo distrahunt. `Facere malum' dicitur et `peccare Deo' quia(n) malum in se spectatum et quoque peccatum non aliud est quam disjunctio a bono, ipsum malum etiam in disunione consistit; hoc patet a bono; bonum est conjunctio quia omne bonum est amoris in Dominum et amoris erga proximum; bonum amoris in Dominum conjungit illum Domino, et consequenter omni bono quod procedit a Domino; et bonum amoris erga proximum conjungit illum caelo et societatibus ibi, ita quoque per hunc amorem conjungitur Domino, nam caelum proprie dictum est Dominus; Ipse enim est omne in omnibus ibi. [2] Contra vero malum; malum est amoris sui et amoris mundi; malum amoris sui disjungit illum non modo a Domino, sed etiam a caelo, nam neminem amat quam se, et alios solum quantum spectat illos in se, seu quantum unum faciunt cum se; inde derivat omnium intuitiones (o)in se, et prorsus avertit ab aliis, et maxime a Domino, et cum plures hoc faciunt in una societate, sequitur quod omnes disjuncti sint, et quisque alterum ex interiore aspicit ut {1} inimicum, et si quis contra illum quicquam facit, odio habet illum, et jucundum habet in ejus pernicie; nec dissimiliter malum amoris mundi, hoc enim cupit aliorum opes et aliorum bona, et cupit possident omnia aliorum {2}, inde quoque inimicitiae et odia, sed in minore gradu. Ut quis sciat quid malum, proinde quid peccatum, modo studeat scire quid amor sui et mundi; utque sciat quid bonum, modo studeat scire quid amor in Deum et amor erga proximum; inde sciet quid malum, et consequenter quid falsum et inde sciet quid bonum, et consequenter quid verum. @1 sicut$ @2 quae aliorum sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church