Arcana Coelestia (Potts) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. Sed quod ita se res habeat, nemo mortalium usquam scire potest nisi ex Domino; quare in antecessum licet manifestare quod ex Divina Domini Misericordia concessum sit nunc per aliquot annos jugiter et continue interesse consortio spirituum et angelorum, eos audire loquentes, et cum iis vicissim loqui; inde datum audire et videre stupenda quae in altera vita, quae nusquam ad alicujus hominis cognitionem, nec in ejus ideam, venerunt; instructus ibi sum de spirituum diversis generibus; de statu animarum post mortem; de inferno, seu statu lamentabili infidelium; de caelo, seu statu felicissimo fidelium; imprimis de Doctrina fidei quae agnoscitur in universo caelo; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus.

CAPUT PRIMUM 1. In principio creavit Deus{1} caelum et terram. @1 In both A and I we find Jehovah and Deus in capitals in the complete chapters from The Word, but in ordinary type in the succeeding explanatory portions of the work.$ 2. Et terra erat vacuitas et inanitas, et caligo super faciebus abyssi; et Spiritus DEI se motitans super facies aquarum. 3. Et dixit DEUS, Sit lux, et facta est lux. 4. Et vidit DEUS lucem, quod bona; et distinxit Deus inter lucem et inter tenebras. 5. Et vocavit DEUS lucem, diem; et tenebras vocavit noctem Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus. 6. Et dixit DEUS, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis. 7. Et fecit DEUS expansum illud, et distinxit inter aquas, qua- sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita. 8. Et vocavit DEUS expansum, caelum. Et fuit vespera, et tui mane, dies secundus. 9. Et dixit DEUS, Congregentur aquae sub caelo ad locum unum et appareat arida; et factum ita. 10. Et vocavit DEUS aridam, terram, et congregationem aquarum vocavit maria: et vidit DEUS quod bonum. 11. Et dixit DEUS, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructus facientem fructum secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. 12. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum 13. Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius. 14. Et dixit DEUS, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem, et inter noctem; et erunt in signa, et in stata tempora, et in dies, et annos. 15. Et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra; et factum ita. 16. Et fecit DEUS duo luminaria magna, luminare magnum ac dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas 17. Et posuit illa DEUS in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra;

18. Et ad dominandum in die, et in nocte, et ad distinguendum inter lucem, et inter tenebras; et vidit DEUS quod bonum. 19. Et fuit vespera, et fiat mane, dies quartus. 20. Et dixit DEUS, Prorepere faciant aquae reptile, animam viventem; et avis volitet super terra, super faciebus expansi caelorum. 21. Et creavit DEUS cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. 22. Et benedixit iis DEUS, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra. 23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus. 24. Et dixit DEUS, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita. 25. Et fecit DEUS feram terrae secundum speciem suam; et bestiam secundum speciem suam, et omne reptans humi secundum speciem suam; et vidit DEUS quod bonum. 26. Et dixit DEUS, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra. 27. Et creavit DEUS hominem in imaginem Ipsius, in imaginem DeI creavit illum; masculum et feminam creavit illos. 28. Et benedixit illis Deus, et dixit illis DEUS, Fructificate et multiplicate vos, et implete terram, et subjugate eam; et dominamini in pisces maris, et in avem caelorum, et in omne vivum reptans super terra. 29. Et dixit DEUS, Ecce, do vobis omnem herbam seminificantem semen, quae super faciebus totius terrae, et omnem arborem, in qua fructus; arbor producens semen vobis erit in cibum. 30. Et omni ferae terrae, et omni avi caelorum, et omni reptanti super terra, in quo anima vivens, omne viride herbae in escam; et factum ita. 31. Et vidit DEUS omne quod fecit, et ecce bonum valde. Et fuit vespera, et fuit mane, dies sextus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church