Arcana Coelestia (Potts) n. 5000

Previous Number Next Number See English 

5000. `Ut loqui illam ad Josephum die die': quod significet cogitationem de illa re, constat ex significatione `loqui' quod si cogitare {1}, de qua n. 2271, 2287, 2619, nempe de Josepho, ita de illa re, de qua hic per `Josephum' agitur: `die die', seu quovis die est intense. Quod `loqui' in sensu interno sit cogitare, est quia cogitatio est loquela interior, et cum homo cogitat, tunc loquitur secum; interior exprimuntur in sensu litterae per exteriora quae correspondent. @1 cogitatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church