5002. `Ad esse cum illa': quod significet ne sic adunaretur, constat ex significatione `esse cum aliqua' quod sit (o)arctius conjungi seu uniri; quod `esse' sit uniri, est quia ipsum esse rei est bonum, et omne bonum est amoris, qui est conjunctio spiritualis seu unitio; inde in supremo sensu vocatur Dominus `Esse' seu Jehovah, qui ab Ipso omne bonum quod est amoris seu conjunctionis spiritualis. Caelum quia unum facit per amorem ab Ipso, et reciprocum in Ipsum per receptionem, et per amorem mutuum, ideo vocatur conjugium, per quod `est'; similiter foret cum Ecclesia si apud illam amor et charitas foret ejus `esse'; ubi itaque non est conjunctio seu unio, ibi non est `esse', nam nisi aliquid foret quod redigeret ad unum seu uniret, dissolveretur et exstingueretur:
[2] ita {1} in societate civili ubi unusquisque pro se est et nullus pro alio nisi propter se, (o)nisi essent leges quae unirent, et essent timores jacturae lucri, honoris, famae, vitae, societas prorsus dissiparetur; quapropter `esse' talis societatis conjunctio seu adunatio, sed solum in externis, at respective ad interna apud illam non est `esse'; quapropter etiam tales in altera vita in inferno tenentur, et similiter ibi per externa continentur vincti, temporis per timores, verum {2} quoties relaxantur illa vincula, ruit unus in alterius perniciem, et nihil potius cupit quam alterum prorsus exstinguere; aliter in caelo ubi conjunctio interna est per amorem in Dominum et inde amorem mutuum; cum ibi relaxantur vincula externa, arctius mutuo conjunguntur; et quia sic propius ad Esse Divinum quod a Domino, rediguntur, interius in affectione sunt et inde in libero, consequenter in beato, felici et gaudio. @1 i nisi here instead of before essent$ @2 et$