Arcana Coelestia (Potts) n. 5017

Previous Number Next Number See English 

5017. Et factum, ut audire eum': quod significet cum apperceptum, constat ex significatione `audire' quod sit oboedire et quoque quod sit appercipere; quod sit oboedire, videatur n. 2542, 3869; quod etiam sit appercipere, patet ex ipsa functione auris et inde natura auditus; functio auris est ut recipiat loquelam alterius et auferat illam ad sensorium commune, ut hoc appercipiat inde quid alter cogitat; inde `audire' est appercipere; quare ejus natura est ut illa quae alter ex sua cogitatione loquitur, transferat in alterius cogitationem et ex hac in ejus voluntatem et ex hac in actum, inde `audire' est oboedire; haec bina officia sunt propria auditus; in linguis (t)distinguuntur haec per audire aliquem quod est appercipere, et {1} audire alicui seu auscultare quod est oboedire. Quod haec bina auditus sint, est quia homo illa quae sunt suae cogitationis et quoque quae sunt suae voluntatis, per aliam viam communicare non queat, nec quae sunt voluntatis aliter per rationes ad faciendum et oboediendum persuadere et adducere. Ex his patet per quem circulum communicationes fiunt, quod nempe a voluntate in cogitationem et sic in loquelam, et a loquela per aurem in alterius cogitationem et voluntatem. Inde quoque est quod spiritus et angeli qui auri seu sensui auditus in Maximo Homine correspondent, sint non modo apperceptiones sed etiam oboedientiae; quod oboedientiae sint, videatur n. 4652, 4660, et quia oboedientiae, etiam apperceptiones sunt, unum enim involvit alterum. @1 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church