Arcana Coelestia (Potts) n. 5023

Previous Number Next Number See English 

5023. Usque venire dominum ejus ad domum suam': quod significet ut communicaret cum bono naturali, constat a significatione `domini' quod sit bonum naturale non spirituale, de qua n. 4973, 4988; `domus' in sensu interno est mens naturalis; mens enim naturalis, sicut etiam mens rationalis, est instar domus, `maritus' ibi est bonum, `uxor' est verum, `filiae et filii' sunt affectiones boni et veri, tum quoque bona et vera quae sunt' ex illis ut parentibus, `ancillae et servi' sunt voluptates et scientifica quae, ministrant et confirmant; hic itaque per `usque venire dominum ejus ad domum suam' significatur bonum (o)naturale ad habitationem suam, ubi etiam (o)est verum ei conjunctum, hic autem {1} falsum persuadens bono quod verum sit; bonum enim naturale non spirituale facile persuadetur quod falsum sit verum et quo verum sit falsum: `dominus ejus' dicitur quia naturale non spirituale considerat spirituale ut servum, n. 5013. [2] Quod mens naturalis et mens rationalis hominis dicatur `domus', patet ab his locis {2}; apud Lucam,

Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat (o)per sicca loca quaerens requiem, quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, xi 24-26;

`domus' ibi pro mente naturali, quae dicitur `domus vacua et scopis purgata' cum ibi non bona et vera quae `maritus et uxor', non affectiones boni et veri quae `filiae et filii', nec talia quae confirmant quae `ancillae et servi'; ipse homo est `domus' quia mens rationalis et naturalis facit hominem; absque illis, hoc est, absque bonis et veris et eorum affectionibus et harum ministerio, non est homo, sed brutum. [3] Mens hominis (o)etiam intelligitur per domum, apud eundem {3}, Omne regnum contra seipsum divisum vastatur, et domus super domum cadit, xi 17:

et apud Marcum, Si regnum contra seipsum dividitur, non potest consistere regnum hoc; etiam si domus contra seipsam dividitur, non potest consistere domus haec.... Non potest quisquam vasa fortis ingressus in domum ejus, diripere, nisi prius fortem vinciat, et tunc domum ejus diripiat, iii 24, 25, 27 {4};

per `regnum' significatur verum, n. 1672, 2547, 4691, et per `domum' bonum, n. 2233, 2234, 3720, 4982, (o)`domus' significat bonum ex potiore: [4] apud Lucam, Si nosset paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaturus utique esset, et non permissurus perfodi domum suam, xii 39:

apud eundem, Erunt ex nunc quinque in domo una [divisi], tres contra duos, et duo contra tres: dividetur pater contra filium, et filius contra patrem; mater contra filiam, et filia contra matrem, xii 52, 53;

agitur ibi de pugnis spiritualibus, in quas venturi qui ab Ecclesia, postquam interna seu spiritualia Verbi aperta sunt;

`domus' pro homine seu ejus mente, `pater' ibi, `mater, filius, filia' sunt bona et vera cum affectionibus eorum, et in opposito sensu mala et falsa cum eorum affectionibus, a quibus et cum quibus pugna. [5] Quod Dominus mandavit discipulis apud Lucam, In quam domum intraveritis, primo dicite, Pax domui huic, et si quidem fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur:

in eadem vero domo manete, edite et bibite, quae apud eos,... ne transite e domo in domum, x 5-7, repraesentabat quod manerent in ipso bono, nempe in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, non autem transirent in aliud. Quod homo seu mens ejus sit `domus', videatur etiam n. 3538, 4973. @1 sed hic$ @2 In Verbo passim mens hominis vocatur domus, ut$ @3 alibi ut in his locis, apud Lucam$ @4 after pugna below$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church