Arcana Coelestia (Potts) n. 5028

Previous Number Next Number See English 

5028. `Et reliquit vestem suam apud me': quod significet testificationem, constat (c)a significatione `relinquere vestem suam apud se' quod sit testis quod accesserit, de qua {1} n. 5019;

`vestis' in sensu interno significat verum, et `relinquere vestem' abstrahere verum ultimum, n. 5008; quod hic significet testem seu testificationem quod accesserit, est quia velim ultimum cum relinquitur seu abstrahitur testis est naturali homini contra spiritualem; quod spiritualis homo cum naturali homine quasi conjungatur per verum ultimum, at quod usque non conjungatur {2}, videatur n. (x)5008; cum enim spiritualis homo explicat illud verum, tunc apparet dissimilitudo; (o)sed illustrationi sint exempla, quae prius n. 5008 allata sunt: [2] spiritualis homo aeque ac naturalis dicit quod pauperibus, viduis (o)et pupillis benefaciendum, sed (t)spiritualis homo cogitat quod non benefaciendum pauperibus, viduis (o)et pupillis qui mali sunt, et qui se vocant tales et usque divites sunt, sic enim per sola nomina deciperent; et inde concludit quod per pauperes, viduas (o)et pupillos in Verbo intelligantur qui spiritualiter tales sunt;

naturalis vero homo cogitat quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis qui ita nominantur, et quod illi non alii intelligantur in Verbo, et num mali sint vel boni, non curat; quid spiritualiter talis esse, non scit nec scire vult; inde patet quod ultimum verum, nempe quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis, utrique appareat simile, sed cum explicatur quod sit dissimile; et cum fit dissimile et inde disjunctio, inservit id naturali homini pro teste seu testificatione quod accesserit, inde falsum loquitur contra spiritualem hominem, qui non amplius quid habet per quod se defendat; liquet sic unde et in quo respectu `vestis' etiam significat {3} testem seu testificationem. [3] Sit quoque exemplum: spiritualis homo aeque ac naturalis homo dicit quod proximo benefaciendum, et quoque dicit quod omnis homo sit proximus sed cogitat quod unus in alio respectu et gradu proximus sit quam alter, et quod benefacere malo quia se vocat proximum, sit malefacere proximo; naturalis homo se conjungit cum spirituali in ultimo illo vero quod nempe benefaciendum proximo, et quoque in illo quod omnis homo sit proximus, sed cogitat quod ille proximus sit qui ei favet, non curans sive bonus sit sive malus; inde quoque patet quod in ultimo vero apparenter conjungantur, sed usque quod nulla conjunctio sit et {4}, ut primum explicatur, {5} sit disjunctio; inservit tunc ultimum illud verum naturali homini pro teste contra spiritualem quod sicut illuserit. Similiter in omnibus reliquis. @1 i supra$ @2 i sed appareat naturali homini quasi conjungatur$ @3 significet$ @4 at$ @5 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church