Arcana Coelestia (Potts) n. 5036

Previous Number Next Number See English 

5036. `Et dedit eum in domum carceris': quod significet quoad falsiloquium contra bonum, constat ex significatione `dari in domum carceris et ibi vinctus teneri' quod sit mitti in tentationes quoad falsiloquium contra bonum, de qua sequitur; prius aliquid de tentationibus dicendum: vix aliquis hodie in orbe Christiano novit unde tentationes; qui illas subit, non aliter credit quam quod sint angores qui irrepunt ex malis quae intus apud hominem sunt, quae illum primo irrequietum faciunt, dein anxium, et denique cruciant;

sed prorsus nescit quod fiant per spiritus malos qui apud eum sunt;

quod hoc nesciat, est quia non credit quod in consortio spirituum sit cum vivit in mundo, et vix quod aliquis spiritus apud illum sit; cum tamen homo quoad interiora continue in societate spirituum et angelorum est; [2] quod tentationes attinet, illae consistunt {1} quando homo in actu regenerationis est, nemo enim regenerari potest nisi quoque subeat tentationes; et tunc existunt per malos spiritus qui circum illum sunt; mittitur enim tunc homo in statum mali in quo ipse est, hoc est, (o)in quo ipsum illud quod ejus proprium est, in quem statum cum venit, spiritus mali seu infernales illum circumdant, et cum appercipiunt quod interius tutetur ab angelis, excitant mali spiritus falsa quae cogitaverat et mala quae egerat, sed angeli ab interiore defendunt illum; haec pugna est quae apud hominem percipitur ut tentatio, sed ita obscure ut vix aliter sciat quam quod solum anxietas sit; homo enim, imprimis qui nihil credit de influxu, in statu prorsus obscuro est, et vix millesimam partem appercipit de illis de quibus mali spiritus et angeli pugnant; agitur usque tunc de homine et ejus salute aeterna, et agitur ex homine, pugnant enim ex illis quae, apud hominem sunt, et de illis; quod res ita se habeat, pro certissimo scire datum est; pugnam audivi, influxum percepi, spiritus et angelos vidi, ac tunc et postea cum illis locutus sum, etiam de illa re. [3] Tentationes, ut dictum {2}, imprimis tunc existunt, quando homo spiritualis fit, tunc enim spiritualiter capit vera doctrinae; hoc saepe homo nescit, at usque angeli apud eum in naturalibus ejus spiritualia vident, sunt enim interiora ejus tunc aperta versus caelum; inde etiam est quod homo qui regeneratus est, post vitam in mundo inter angelos sit, et ibi spiritualia et videat et percipiat, quae prius ei sicut naturalia apparuerunt; cum itaque homo talis est, tunc in tentatione cum impugnatur a malis spiritibus, defendi potest ab angelis, angeli enim tunc planum habent in quod operentur, influunt enim in spirituale apud illum {3}, et per spirituale in naturale. [4] Cum itaque ultimum verum abstractum est, et sic non habeat per quod se contra naturales defendat, de qua (o)re n. 5006, 5008, 5009, 5022, 5028, tunc venit in tentationes, et accusatur a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, imprimis falsiloquii contra bonum {4}; ut pro exemplo, quod cogitaverit et dixerit quod proximo benefaciendum, et quoque actu comprobaverit, et tamen per proximum modo nunc intelligat illos qui in bono et vero sunt, non autem {5} qui in malo et falso, et emendari nequeunt; et consequenter quia malis (t)non amplius benefacere vult, et si benefacturus quod velit ut puniantur causa emendationis `eorum' et causa aversionis mali a suo proximo, incusant quod falsum cogitaverit et locutus sit, (o)et quod non cogitet sicut loquitur; [5] (m)sit quoque pro exemplo:

quia homo cum spiritualis factus, non amplius sanctum credit et ad pium usum quod dat monasteriis, ne quidem templis ubi opes abundant, et quia prius quam spiritualis factus est, cogitationem quod sanctum et pium esset, habuerat, incusant illum falsi, et excitant omnes ejus cogitationes quas prius de illo sancto et pio foverat, et quoque opera ex illa cogitatione {6}; similiter in innumerabilibus aliis; sed haec exempla sint modo alicui illustrationi; imprimis intrant in affectiones quas prius habuit, et excitant illas, et quoque falsa et mala quae cogitaverat et fecerat, et sic in anxietatem inducunt, et saepius in dubitationem usque ad desperationem; [6] inde (o)nunc sunt anxietates spirituales et inde sunt cruciatus qui conscientiae vocantur. (s)Apparent haec homini sicut in ipso per influxum et communicationem: qui hoc {7} novit et credit, comparari potest homini qui se videt in speculo et scit quod non ipse sit qui apparet in speculo seu ab altera ejus parte, sed modo imago ejus;

at qui hoc non novit et non credit, comparari potest illi qui se videt in speculo, et putat quod ipse sit qui apparet ibi, et non imago ejus.(s) @1 existunt$ @2 Praeterea tentationes$ @3 ejus$ @4 tunc a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, accusatur falsiloquii:$ @5 i illos$ @6 i praeter plura falsa tunc ei cogitationi adjuncta$ @7 illa I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church