5039. `Et fuit illi in domo carceris': quod significet durationem tentationis, constat et significatione `domus carceris' quod sit vastatio et quoque tentatio, de qua mox supra n. 5036, 5037; et ex significatione `esse in illa' quod sit morari ibi, ita duratio.