Arcana Coelestia (Potts) n. 5049

Previous Number Next Number See English 

5049. `Et quod is faciens Jehovah prosperans': quod significet quod Divina Providentia ab Ipso, constat a significatione `prosperari' quod sit providentia, de qua n. 4972, 4975; quod Divina sit, intelligitur per `Jehovam', et quod ab Ipso, per `quod is faciens'. Quod `prosperari' in supremo sensu sit providentia, est quia omne prosperum quod in ultimis naturae apparet, fit {1} in origine sua ex Divina (o)Domini Providentia; quod ita sit, et quoque omne quod vocatur formae sit inde, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ab experientiis e spiritum mundo ostendetur.

@1 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church