5059. Qui in contrariis amori conjugiali vixerunt, nempe in adulteriis, illi cum ad me appropinquaverunt dolorem infundebant lumbis, gravem secundum adulteriorum vitam quam egerunt; ex quo influxu etiam patuit quod lumbi corresponderent amori conjugiali. Etiam infernum eorum est sub parte posteriore lumborum, sub natibus, ubi {1} degunt in sordidis et excrementitiis; haec quoque illis oblectamenta sunt, nam talia correspondent voluptatibus illis in mundo spirituali {2}; sed de his ubi, ex Divina Domini Misericordia, de infernis in genere et in specie dicendum.
@1 et natibus, et ibi$ @2 ex causa quia voluptates tales in spirituali mundo foetent sicut sordes diversorum generum, quapropter in talibus ibi sunt, quae correspondent$