5061. Corollarii {1} loco, licet hoc memorandum adjicere: fuerunt aliqui spiritus qui latuerunt diu inclusi in peculiari inferno, e quo non potuerunt erumpere; miratus sum aliquoties quinam essent;
quadam vespera emissi sunt, et tunc audiebatur ab illis sonitus murmurum satis tumultuosus, qui perstabat diu, et cum data copia, audivi ab illis dicteria contra me, et percepi conatum quod vellent ascendere et me perdere; quaerebam causam ab angelis; dicebant quod illi odio me habuerint cum vixerunt, tametsi illos nihil prorsus laeseram; et instruebar quod tales cum modo percipiunt sphaeram illius quem odio habuerunt, perniciem ejus spirent; sed remissi sunt in infernum suum Inde constare potuit quod illi qui odio se mutuo habuerunt in mundo, in altera vita conveniant, et sibi mutuo (t)mala multa intentent, quod etiam ab aliis exemplis pluries scire datum est; odium enim est oppositum amori et charitati, et est aversatio et quasi antipathia spiritualis; quare ilico cum in altera vita percipiunt sphaeram ejus contra quem odium habuerunt, quasi in furorem veniunt. Inde patet quid involvit quod Dominus dixit apud Matthaeum v 22-26.
@7 n. 5060 finished with one line at top of column. It is probable that n. 5061 was inserted to fill space, cf DP n. 340.$