5100. `Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis': quod significet sensualia illa, constat ex significatione `ministrorum aulicorum Pharaonis' quod sint sensualia utriusque generis, quae nempe subordinata sunt parti intellectuali et quae subordinata parti voluntariae, de qua supra n. 5083.