511. Quia decrevit perceptivum, et factum est a singulariore seu distinctiore magis et magis commune seu obscurum, ita quoque vita amoris seu usuum; nam sicut se vita amoris seu usuum habet, ita perceptivum; ex bono nosse verum est caeleste; vita quoque eorum qui Ecclesiam 'Mahalalel' dictam constituerunt, erat talis ut praeferrent delectationem ex veris jucundo ex usibus; quod a similibus cum illis in altera vita datum est per experientiam scire.