Arcana Coelestia (Potts) n. 5125

Previous Number Next Number See English 

5125. `Et reducet te super stationem tuam': quod significet quod illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem ut ultimo loco sint, constat ex {1}repraesentatione `pincernae', de quo haec dicuntur, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082, proinde illa quae sunt sensualis illius in externo naturali, ipsum enim sensuale non redigitur in ordinem, sed illa quae per sensuale intrarunt in phantasiam hominis; et ex significatione `reducere super stationem' quod sit redigere in ordinem; et quia sensualia, hoc est, illa quae e mundo per sensoria {2}externa intrarunt, ultimo loco sunt, et tunc ultimo loco sunt cum {3}ministrant seu inserviunt interioribus, {4}idcirco illa simul significantur; sensualia illa apud regeneratos sunt quoque ultimo loco, sed apud non regeneratos sunt primo loco, videatur n. 5077, 5081, 5081, 5089, 5094: [2] num sensualia sint primo loco vel num sint ultimo, ab homine facile potest appercipi, Si attendit; si is affirmat omne quod sensuale suadet si appetit, ac infirmat omne quod intellectuale dictat, tunc sensualia sunt primo loco, et tunc fertur homo per appetitus, et est prorsus sensualis; at talis homo parum abest a sorte animalium irrationalium, haec enim non aliter feruntur; immo in deteriore sorte est, si abutitur intellectuali facultate seu rationali ad confirmandum mala et falsa quae sensualia suadent et appetunt; at si non affirmat, sed ab interiore videt deviationes eorum in falsa et excitationes ad mala, et studet castigare illa, et sic redigere ad obsequium, hoc est, subjicere parti intellectuali et voluntariae quae sunt interioris hominis, tunc rediguntur sensualia in ordinem ut sint ultimo loco; cum sensualia ultimo loco sunt, tunc influit felix et beatum ab interiore homine in jucunda sensualium, et facit ut jucunda illorum millies excedant jucunda priora; quod ita sit, homo sensualis quia non capit nec credit et quia nihil aliud jucundum sentit nec superius jucundum dari putat, felix {5} et beatum intus in jucundis sensualium spectat ut nihili; quod ignotum est alicui, hoc creditur non esse. @1 significatione$ @2 extrema$ @3 subministrant (perhaps sub is d)$ @4 ideo etiam illud simul significatur$ @5 i illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church